Glose
Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae,etc. Reginae et concubinae pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utraeque diadema regni habent. Reginae sunt, quae intuitu regni coelestis doctrinae inserviunt; concubinae, quae amore temporalium Christum annuntiant. Ideo illae sexaginta, quia sola dilectione praeceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicae doctrinae temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et saeculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus.